2801. Quales hodie spiritus, qui e mundo veniunt
Per multam et diutinam experientiam ostensum mihi, quod spiritus, qui hodie e mundo veniunt, sint ita inescati malis pessimis, ut nusquam subsistere possit, quod hodie quoque ostensum: sistebatur infans pulcher et innocens ante visum, clauso oculo, et tunc remittebatur paululum spiritibus, ut paterent quales sunt, tunc percipiibatur manifeste, quod essent qui occidere vellent, qui conculcare, qui, infami modo tractare, et unus sic et alter sic, sic multis modis contra innocentes, quae cogitata et conatus erant eorum interiores; dixi quod talia non appareant in vita communi, dictum, quod interiora eorum nunc incipiant talia esse, et nisi leges civiles tenerent in vinculis, ruerent in similia facinora, tum nisi eorum interesse {a} pro lucris et honoribus, sic pro fama, conscientia parum si quicquam operatur hodie: quare ultima mundi tempora instant: quidam eorum spirituum rident talia, sicut etiam ostensum est, rident quod ita sint, et rident quod dicatur ultima tempora instare. 1748, 12 Aug. @a ablative intelligendum$