2802. Quod ii quos sanctos vocant, venerantur et adorant, tam priscos quam {1} hodiernos, nihil quicquam in altera vita aliquem juvare possint
Cum quibusdam eorum, quos sanctos putant et pro sanctis adorant homines, mihi datum est saepe loqui; sed hoc possum testari, et ex ore eorum, et ab iis quae ex viva experientia scio, quod nihil minus quam sancti sint, et quod ne quidem semet in minimis juvare possint, minus aliquem; nec precibus, nec intercessione, nam in altera vita preces pro aliquo non concessae sunt, in altera vita, ne quidem pro semet, imo nec cuiquam bene fit, per reflexionem, quod ametur aliquis propter alios, aut propter sanctos, potius contrarium fit; id testari possum, quod nullum juvare possint, nec semet, quod dixerunt mihi viva voce, venientes ad me, ut declararent illud. 1748, 12 Aug.
De mutatione indolis humanae in vita corporis @1 sic J.F.I. Tafel: "quam pro quod"$