2819. Observavi cum tales infra pedem dextrum essent, in squallidis et excrementitiis, quae deportare sibi videbantur, quod usque haberent sui similes alte supra caput, correspondentes, et cum essent in cavitate occipitis [2812], quod quoque haberent eos supra caput alte, sibi correspondentes, qui se manifestabant, et cum quibus postea loquebar, dicentes, quod ii cum iis agant; sic sunt similis naturae, qui supra caput alte, in linea recta quoad pedem dextrum, ibi domicilium eorum, cum in mundo spirituum. 1748, 14 Aug.