2820. Qui supra caput similis cupiditatis erant, dicebant quod non apud eos possint simul esse, quia vvlunt diripere eis {1}, eorum bona, et imperare, quare removent eos a semet ad omnia loca alia, ubi vagantur, et haec causa, quod tales vagentur huc illuc in mundo spirituum; qui supra caput in linea recta supra pedem dextrum, mihi non ita mali visi sunt, quod aliorum bona diripere velint, sed student ardenter imperare aliis, et talibus qui similis genii sunt, nempe quod imperare velint, et simul diripere aliorum bona et honores astu et artificiis, [quibus] {2} utuntur ut mediis, ut subjugent eos, qui se non submittere volunt, quare cum iis conversari non volunt, sed a se removent, et huc illuc quasi emittunt, ut obtineant finem, qui est imperandi; sunt ii qui alte supra caput, plerique attenti ad rem. 1748, 14 Aug. @1 ms. eos$ @2 sic J.F.I. Tafel$