2842. Quod non sit hominis, spiritus {1} et angeli quod cogitet, loquatur et agat
Spiritus quidam mali erant, qui pertinaciter negabant, quod ab alio cogitent, loquantur et agant quam a semet, quare per experientias aliquot 4, 5, 6 plures vel pauciores ostensum eis ad vivum erat, quod nihil ex me, nihil ex se, sed unde adhuc nescit [spiritus], sic ut fassus tandem, quod nihil nisi [ab] extra eum influat, et quod is putet aliorum esse, et suum, cum tamen fallantur permultum, haec est spirituum istorum malorum, in statu sensitivo experientiae, confessio. 1748, 17 Aug. @1 ms. hominis spiritus$