Spiritual Experiences (Odhner) n. 2843

Previous Number Next Number See English 

2843. Quod spiritus crudeles et adulteri nihil plus ament quam sordes et excrementa

De hoc prius [2773, 2819], quod spiritibus talibus sordes et excrementa sint jucundissima, sic ut jucunditatem tuendi talia, praeferant omnibus aliis jucunditatibus, et non solum sordes et excrementa, sed etiam squalida, tetra et horrenda intestina animalium, in tantum, ut dum agunt per hominem, omnem ejus sensum, interiorem, ut et visum abripiant in talia, quia iis delectantur, quod etiam manifesta experientia mihi ostensum est: cum irem in platea, auferebant oculos meos in omnia talia, ubicunque erant sordes, excrementa et intestina illuc oculos meos ferebant; tametsi nescirem ego, ubinam essent in platea, quia talia a me non observantur, usque ii videbant ea, me prorsus non observante, et oculos meos illuc agebant, si vel ad latus, vel circa pedes, vel prope vel longius inde, nec in aliud oculos meos vertebant, et dictum mihi, quod tales sint, qui crudeles et adulteri, qui habitant sub pede dextro [2772-73]; inde concludere potui, quod ii non aliter {1} per hominem observant quam talia, quia jucunditate eorum auferuntur, et dum homo talis est, ab iis ducitur, qui non talis, avertitur a talibus. 1748, 17 Aug. @1 sic ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church