2844. Quod infantes cum ludunt cum objectis, putent ea vivere
Ostensum mihi est ad vivum quales sunt infantum cogitationes, cum ludunt cum suismet objectis, lapillis, vasis, (dockor {a}) {1}, nam infantes tunc me ducebant; cum (de swacte kerlen {b}) optarem {2} ea, tunc quasi putabam quod viderent, quod viverent, et sic cum apponerem ea, quod nihil aliter sibi proponant {3}, nam non reflectunt in id quod inanimata sunt. 1748, 17 Aug. @1 ms. vasis :dockor:$ @2 J.F.I. Tafel aptarem$ @3 in ms. proponunt in proponant emendatum esse videtur$ @a = pupis (vox suecica)$
@b = illis suavibus homunculis (voces suecicae, in casu dativo intelligendae$