Spiritual Experiences (Odhner) n. 2846

Previous Number Next Number See English 

2846. Viae per quas ascendunt animae ab inferiore terra in mundum spirituum

Nondum observatum, quinam ascendunt per hanc vel illam viam, sed quod ascendant quidam juxta tergum, versus caput, quidam cum ad collum et extra caput, veniunt in mundum spirituum, quidam {1} per interiora capitis, quidam, ut reor, per interiora corporis, et sic varie; datum mihi observare hoc pluries; quidam cum veniunt ad regionem lumborum, inter lumbos feruntur; hoc mihi sensibiliter percipere saepe datum est: et quidem {2} quasi apud me, quod initio opinabar, sed quia situs in altera vita non est quicquam, sed situs se habent secundum eorum naturam, ita quoque hoc, sentitur simile si vel [a] mille aut millibus miliarium in mundum spirituum auferrentur {3}, et quidem ab inferiori terra: quidam sensibiliter per pedem sinistrum: qui elevantur versus superiora capitis et quidem supra medium capitis et ibi feruntur quasi in spiram, hoc optimum est. @1 ms. quinam$ @2 J.F.I. Tafel quidam$ @3 ms. auferentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church