Spiritual Experiences (Odhner) n. 2854

Previous Number Next Number See English 

2854. Quod finium intuitio et affectio perceptiva distinguat hominem a brutis

Loquutus sum cum spiritibus, quod fines in homine sint qui eum ducant, et quos homo affectat, ut obtineat, tum quod finium intuitio sit quae hominem distinguit a brutis; brutum animal ignorat fines, quia anima ejus talis est; homo autem scire debet fines, et eos affectare, eos intueri, et iis affici; cum itaque finis hominis {1} ultimus et primus, est vita aeterna, et talis est, ut intueri fines possit, ideo {2} nisi homo intuetur verum finem, seu statum suum aeternum, et sic Dominum, non est homo. 1748, 17 {3} Aug. @1 ms. hominus$ @2 ms. ...quare$ @3 sic ms. fortasse pro 19$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church