2855. Eorum infernum, qui ex praemeditato dolo agunt, et induerant naturam talem
Ostensi mihi quoque sunt spiritus, qui acuto dolo decipere homines assueti sunt, faciem et loquelam suavem induendo, et intus venenatos dolos recondentes, sic captare homines, perdere et jugulare cupientes, et in iis jucunditatem vitae suae ponentes, iis permissum erat in conspectum venire, et dolosas suas artes nectere, quod ita subdole factum est, ut spiritus interioris mundi non potuissent scire; qui cum ad effectum venirent, claudebatur subito mundus interior, quod (2856.) persentiscere potui per silentium subitum, ut dum in platea ambularem, turbae strepentes subito non audiuntur, quod indicium est quod sic clauditur mundus interiorum spirituum, hoc vocavi {1} silentium subitum: tunc versus anteriora erant longe a me, et loquuti mecum, et mihi dictum, ab aliis etiam insinuatum, quod tales essent, qui praemeditato dolos nectunt subtiles, et sic sub amico vultu decipiunt {2}: iis quoque permissum ea videre apud me, quae tetra fuerunt, quid cogitaverim spurce et talia, quae colligebant et videbant satis perspicaciter, nec quicquam boni, quia tale rejiciunt, nec capiunt, nisi sub amico vultu decipiendi causa. @1 in ms. vocat in vocavi emendatum; J.F.I. Tafel vocatur$ @2 hic sequitur in ms. , quod autem J.F.I. Tafel textui inseruit$