2875. Quod Abramus {1} nesciat ubinam sint Judaei qui tanto tempore ad eum pervenerunt
Cum Abramus {2} toties apud me fuit, non comitatus Judaeis, quaerebam eum, ubinam essent Judaei, qui venerunt tot ad eum, a tempore quo vixit, respondebat, quod nesciat ubinam sunt, et miratus quod recesserint, successive, et disparuerint: sic ut non sciat, dicendo usque quod convocare posset eos qui in foeda ista Jerusalem essent, sed hoc nec potest, nisi ex permissione Domini, sunt ibi qui adhuc phantasiis laborant, et in foeditate degunt. 1748, 21 Aug. @1 in ms. Abrah in Abramus emendatum$ @2 ms. Abraham Abramus$