2876. Sermo cum spiritu quodam doloso, in consortio cum Abramo
Cum discederet Abram, successit spiritus quidam, ab eo missus, de quo dicebat, quod decipere posset diabolum; cum venit, dolos suos insinuabat satis solerter; insistens, quia vitam omnes trahunt a Domino, quomodo talis esse posset? sic putans, quod Dominus duceret eum ad dolos; sed respondere datum est, quod ab aeterno decretum est, ut quisque suamet vita gauderet, nec ea privaretur, quare etiam a Domino ei quoque vita est, sed se habet sicut objecta pellucida, a sole illustrata, in quibus lux vertitur in colores, etiam in tetros, ut in bruneos, nigrescentes, aliosque tristes, solis lux est, quae ita ab objecto vertitur tam tetre, sic etiam est ei, quia objectum vitae, qui talis est, qui comparavit sibi talem formam, hoc est, naturam, inde vita ita ab eo facta est et {1} persistit. 1748, 21 Aug. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$