2880. Quod mali spiritus non potuissent vivere {1}, nisi inservirent tentationibus, poenis, et similibus, ex quibus bonum
Quod vita malorum spirituum consistat in cogitando agendoque mala {2}, [constat,] nam in iis jucunditatem vitae ponunt, quicquid amoris eorum est, est vitae eorum, quare si coercerentur in iis, et tenerentur ad bonum coacte, tunc {3} non solum non vivere possent, sed etiam nec ii reformari hoc est flecti in bonum; quare permittitur iis, ut inserviant talibus, ob finem, ut mali emendentur, sicut per poenas, vastationes, tentationes: quod vivere non possint absque talibus, et quod adimeretur iis vita, si adimerentur malitiae eorum, iis aliquoties dicere datum est, nec negare potuerunt, sed affirmant; sicut etiam hodie, quod ii quoque suum solatium habeant a spe, nempe cum aliquid fraudis intendunt, et cupiunt, et spem habent malum faciendi, tunc solatium habent, et quiescunt, quod hodie mihi ostensum est, quare vitam quoque quietam ex spe habent. 1748, 22 Aug. @1 stilo B. Chastanier attactum in ms.$ @2 J.F.I. Tafel malo; cf. indicem ad Cupiditas, Libertas, Permissio$ @3 J.F.I. Tafel tum$