2894. In genere tenendum est, quod omnia quae scripsi in hoc libro {a}, non aliter scripta sint, quam ab experientia viva, a colloquutione cum spiritibus et angelis, a cogitatione sicut loquela tacita, communicata, tum cum scriberem, ab insinuatis ab iis qui fuerunt tunc simul cum experirentur utplurimum, et eorum directione, quoad cogitata, scripta, manum, sic ut omnia quae in tribus his libris {a}, et alioquin scripta sunt, tametsi passim non cohaerentia, usque experientiae sunt, et quodlibet suo modo ex spiritibus, aut angelis, hoc similiter directum a spiritibus proxime capiti meo, nam praesentiam eorum toties percepi. 1748, 23 Aug. @a vide praefationem hujus editionis, paginas viii--ix$