Spiritual Experiences (Odhner) n. 2895

Previous Number Next Number See English 

2895. Visus equus magnus, et imago lucens

Cum perstabat persecutio a spiritibus interioribus, et resistere videbar eorum tentaminibus [2889], tunc visus est equus, qui progrediebatur ad sinistram, ubi erant, et progrediendo continuabatur sicut equus; ita ut sic progressive elongatus, ut spatium esset quasi equus: dein visum est aliquid, quod injiciebat cogitationi quod esset Dominus, tametsi effigies alia quae describi nequit, lucens circa humeros, quasi flammeus ad humeros; insinuabatur quod significet equus talis, quod qui interessent iis ex probis spiritibus, sic intellectualibus, ii separabantur a malis, et effigies lucens, quod qui {1} essent ex bonis geniis, quibus affectiones bonae, separabantur, nam turba ista dispelleretur {2}, et ne probi interesent, ii separabantur inde; nam tales interiores spiritus et genii possunt facile probos seducere, sic ut nesciant aliter, quam quod similes {3} istis sint, nam talis est communicatio et infectio {4}; adimunt iis omnem quasi potentiam percipiendi {5} et sentiendi aliter, ac ii, nam sic operantur, quod multa experientia mihi constat. 1748, 23 Aug. @1 ms. qui qui sed stilo B. Chastanier in qui que mutatum$ @2 ms. dispeeleretur$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. similis$ @4 J.F.I. Tafel insertio$ @5 ms. percipiendi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church