2934. Fassi nunc quoque sunt, quod nihil usquam percipere possint, quid scribo de spiritualibus; solum quod capere possint effectus, cum sensu corporis effectus capiunt, caetera nihil; eorum status fatuus etiam talis erat, sed usque potuerunt loqui sicut alii, et intelligere sicut alii.