2935. Quod angeli alium feliciorem se velint, sic ament prae se
Dicebatur a quibusdam, num Judaei (de Judaeis sermo erat) praerogativam haberent prae aliis, respondere mihi dabatur, quod apud angelos non cogitetur de praerogativa, sed quisque alium feliciorem se velit, in quo consistit felicitas; hoc quum intelligere non possent {1}, quod dabile, insinuatum quod dabile sit inter conjuges, inter parentes et liberos, inter amicos, etiam passim in vita civili, ex solum civilitate, inde quod dabile sit, videri potest, inde concludi potest, quod talis amor debeat esse, ut sit felicitas coelestis. 1748, 26 Aug. @1 ms. posset sed vide indicem ad Amor, Coelum, et Judaei$