2936. Quod dolosi subjecta mittant, per quae agunt suos dolos, ut lateant, et subjecta substituantur
Hoc nunc quoque contigit, quod quidam, qui noti erant, quod vilipenderent me, eos dolosi ad me agebant, et per eos agebant suos dolos, nempe ut vilipenderent et sic obscurarent omnia bona et vera, quae scripsi, quod et factum, nempe quod ea quae erant multi pretii, visa mihi tam levia, ut nihil prorsus aestimarentur, et paene rejicerentur; cum observare daretur, quod tales spiritus apud me essent, et simul quoque daretur observare quod alii dolosi uterentur iis ut subjectis, qui dolosi non vilipendebant {1}, sed ut obscurarent ut vilia viderentur, illos substituebant, de qua re quia detecta cum iis loquutus sum, et ii fassi, sic quales sunt dolosi inde constare potest. @1 ms. vilipendebant$
2936a. Cum loquutus cum iis, confirmatum quod simile fiat in vita communi, dum vivunt in corpore, sic quod simile existat in altera vita, sed cum majore solertia, et aptatione ad eos status, qui in vita ista differunt; quare dum status spirituum in altera vita noti sunt, cognosci possunt quales fuerunt in vita corporis, nam similia occurrunt, cum differentia statuum aliorumque vitae. 1748, 26 Aug.