Spiritual Experiences (Odhner) n. 2937

Previous Number Next Number See English 

2937. Quod loquela spirituum sit loquela cogitationum, ita loquela interiorum

Cum spiritibus loquutus nunc et alioquin, quod discrimen inter vitam in corpore, et vitam post mortem, sit praecipue, quod in vita corporis aliquid loqui {1} possit homo, [et] aliter sentire seu cogitare, sicut constat ex loquelis eorum, ex epistolis, ex scriptis variis, et laudibus varie ornatis, cum tamen cogitatio prorsus dissidet, quandoque contrarra sciantur, et usque contestantur, at in vita altera tale non datur, ibi cogitationes loquuntur, proinde interior homo, sicut mea cogitatio loquuta est per totum tempus nunc {2} ultra 3 annos, si vel una vox diceretur quae dissentit a cogitatione, illico percipitur, quare qui hoc ex vita corporis faciunt, illico noscitur, cumprimis a spiritibus interioribus, penes {3} quos adhuc interior loquela est, nempe intentionum; quare quidam indignati valde, qui in vita corporis non voluerant ut propalarentur cogitationes, inde fluit, quod pateant illico odia, invidiae, et simile; quare sciri potest, qualis societas eorum esse possit, si ita forent in terris, qui corde inimici, et facie amici. 1748, 26 Aug. @1 ms. cogitare$ @2 ms. nun$ @3 ms. interioribus; penes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church