Spiritual Experiences (Odhner) n. 2938

Previous Number Next Number See English 

2938. De persuasionibus apud hominem, quod spiritus eas impugnare nequeant

In exemplum sit, quum persuasus eram, quod spiritus sanctus esset {1} tertia persona, et quod spiritus sanctus esset ab aeterno, cum in ea persuasionn essem, tunc si verbulum contra quosdam spiritus dicerem, infestabantur usque adeo, ut percellerent me adeo, ut vix cogitare ausus sim de spiritu sancto, tunc enim perplures erant, qui se spiritum sanctum putabant, at postquam persuasus factus, quod Dominus Solus sanctus, et omnes tam angeli quam spiritus in se prophani, et sancti vocantur ab iis veris et bonis quae sunt Domini, tunc non amplius infestor, tametsi iidem, ut reor, adsunt, nam ne hilum nunc me infestant, quia in persuasione sum, et persuasio talis, ut familiaris sic quasi indolis, inde ut ab exemplo constare potest quid persuasio, qualis, quod naturam induat [vide 2926], et quod spiritus nihil contra persuasionem possint, imo apud hominem simili quasi persuasione sint, nam induunt ejus persuasiones, quae sunt memoriae, quia ex intellectualibus. 1748, 26 Aug. @1 ms. essent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church