Spiritual Experiences (Odhner) n. 2946

Previous Number Next Number See English 

2946. Quod nec tribuatur ei bonum, hoc quoque veritas fidei, nam Dominus est, Qui Solus operatur bonum, quare ei tribui nequit; nam qui vindicant sibi bonum, ex propriis meritis volunt salvari, cum ne hilum ex se possint; quod mercedem attinet, quae promittitur ei qui bonum agit, hoc a pura misericordia erga eos, quos Dominus ducit, venit, nam nullus aliquid boni ex semet mereri potest, sed Dominus ei dat a Semet, quia ab Ipsius misericordia, et propter Semet, quia est Ipsa misericordia. 1748, 27 Aug. Haec in praesentia eorum, qui ex fidei hujus {1} doctrina fuerint, sed non in persuasione interiore, quare non potuerunt negare, quia ex doctrina non potuerunt, at si ex interiore persuasione ausi fuissent, tunc restitissent, ex quo etiam constare potest, quomodo homo persuasus est de veritate ex sola doctrina, seu fide scientifica; arbitror tamen eos, qui aderant, fuisse quosdam quoad partem ex fide intellectuali. @1 in ms. supra semideletum hujus apparet verbum illegibile, forte alius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church