Spiritual Experiences (Odhner) n. 2947

Previous Number Next Number See English 

2947. De quatuor gradibus fidei

De iis nunc quoque loquutus sum [h.e.] de fidei gradibus quod quatuor sint [vide 2474], nempe fides scientifica, quod sciam ea quae sunt fidei modo scientifice, teneamque in memoria, et ex memoria aliis narrem et praedicem, seu honoris causa quod sciam, doctus sim, aliquid merear in societate, ita est res memoriae, [quam talis] vocat fidem sed non credit, ne minimum quidem, tales sunt mali pastores, et praedicatores. Alter gradus est fides intellectu seu intellectualis, quod nempe intellectualiter persuasus sum, sive ex nexu rerum, sive ex confirmatione plurium, sive naturalium, sive spiritualium, ut sic intellectualiter persuasus sim, sed usque rejectum in memoriam, quia non occurrit in vita, ut vivat secundum ea, nisi dum excitat id honor sui, fama, et similia, quare est modo crusta, quae parum si quicquam nexa est cum nucleo, seu affectione: tertius gradus est persuasio prima, nempe cum persuadeatur a Domino, quod ita sit, tunc toties admonetur quod res ita se habeat, quoties aliter agere conatur, et sic conscientia dictante, agit secundum fidem; quartus gradus est persuasio, tunc non aliter agere potest, ac credit, nam percipit tunc se duci a Domino, quare persuasio haec conjuncta est cum perceptione, de qua prius [897-902, 1405-09]. 1748, 27 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church