Spiritual Experiences (Odhner) n. 2967

Previous Number Next Number See English 

2967. De dracone mutato in formam spiritus interioris

Quia draco continue malitiam gerit et dolos nectit contra fideles--etiam {1} ante binos, circiter dies [24 Aug.], etiam dolum novum cum aliis nexit {2}, quod evocare vellet cultrarios, quare aufugit ad posteriora mea, cum ipse a cultrariis {3} miserabiliter tractatus [2922], et ibi per diem circiter erat--hodie {4} alium dolum invenit, ut deciperet innocentes, et sic abigeret, nempe quod verteret se in formam spiritus interioris, quod facile fieri potest, et sic sub ea forma deciperet, quare ex permissione versus est in formam talem, in quam sicut dicitur, non prius, et sic evolavit altius versus anteriora, et mecum per spiritus interea loquutus, sed quia myriades tales sunt mali, immissus est inter eos, et male tractatus {5}, sed liberatus a Domino; quare reductus in formam pristinam, nempe {6} exterioris spiritus, qualis est, et fuerat; tunc, ut scirem statum eorum, cum redeunt in formam exteriorem, qui interiores, loquutus est mecum ex suamet forma, et nihil eorum meminit, quae ei acciderunt in forma interioris spiritus, sic ut oblitus omnium, et si non ex me novisset, quod talis fuerit, et quod inter malos tales spiritus fuerit, et plura, non novisset, quid tunc egerit, ex quibus constare potest, quod interiores spiritus, et angeli, dum spiritus fiunt, quod nesciant [id] quod peractum in coelo, imo quod fuerint spiritus aut angeli. @1 ms. fideles; etiam$ @2 ms. nectit$ @3 ms. cultrarii$ @4 ms. erat: hodie$ @5 ms. tractus$ @6 ms. nem ut alibi contractum videas nempe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church