Spiritual Experiences (Odhner) n. 2968

Previous Number Next Number See English 

2968. Hoc quoque observandum, cum rediit in formam pristinam seu suam exteriorem, quod talis fuit et prorsus similis ac erat, dum in formam interioris spiritus versus: molitur usque dolos suos, continuando, tametsi poenituit eum in forma interiore, imo etiam tametsi nosset quod Dominus eum liberaverit, et dixerit, quod [hoc] non potuisset credere, sed quod angelus esset, et usque commotus, quod tale existere potuerit, quod [is] quem odit et persequitur, usque ei beneficium praestiterit. 1748, 28 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church