Spiritual Experiences (Odhner) n. 2973

Previous Number Next Number See English 

2973. Videbam postea vaccam nigram apud faeminam, et vacca nigra lingua sua lambebat eam, et etiam osculata, quod indicium fuisse dicebant, quod campanati spiritus iis non nocerent, quare didici quod campanati spiritus significentur per vaccas nigras, erant quidam qui eos timebant, nam facinus facere consilium ceperunt, quare primum cum iis inibant amicitiam, quae ostendebatur mihi, per adblandientia vaccae nigrae, et ejus reciprocam adblanditionem, quae faeminam lambebat quoque facie, assurgendo pedibus posterioribus. 1748, 28 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church