Spiritual Experiences (Odhner) n. 2974

Previous Number Next Number See English 

2974. De cultrariis

Facinus quod inibant, erat ut ad me noctu mitterent cultrarios qui me interficerent, cum dormirem; quod etiam in somno ita aggressum: erat in somnio quidam notus amicus mihi prope me cubare visus, et cum nescirem, cum amicum putarem, et nihil prorsus timerem, quia tutissimum putans cubare apud eum, projecit se subito super caput meum, suum caput et os sic ad collum tergale, et ore volens me mordere, et sanguinem exsugere, ut solent tigrides, et sic occidere ut sanguisuga, sed praeter conari et velle, nihil potuit, nam expergefactus; observabam quoque in somno cultrum in manu mea, sed in mea tunc voluntate erat cultrum projiciendi, nequaquam autem ei nocendi; expergefactus, videbam ovem {1} pone me, quae versa erat in canem, qui magis magisque canis factus protendebat os suum versus me, sed sic disparuit; quare cultrarii sunt tales, ut dum non possint cultris, mordeant dentibus, et ii significantur {2} per canes. Quaesitus mox qui fuit facinorosus, sed nondum inventus, qui nempe inspiravit eum penes me id aggredi; talis est, ut culpam rejiciat in omnes insontes, quos novit. 1748, 29 Aug. @1 J.F.I. Tafel avem sed vide indicem ad Ovis et alibi$ @2 ms. quod ii significentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church