Spiritual Experiences (Odhner) n. 2989

Previous Number Next Number See English 

2989. Si spiritus memoria corporea gauderent, quod non possent esse in statu spirituali

Praeter alia, etiam hoc [in causa] est, quod priventur spiritus memoria corporea, quod ea est eorum propria, ex ea putant se propriam vitam agere; tum quoque quod si gauderent memoria ista, quod perfectiones {1} status sprituum, de quibus alibi [vide 1077, 1983], vix dari possent, nempe idea spirituali percipere cogitata, praeter perplura alia, quare nihil perdunt homines quam carnem et ossa, et memoriae istius usurpationem, habent omnem, sed non uti ea permittitur, sed interiore, quae est quasi facultas interior memoriae corporeae particularia depromendi et intuendi. 1748, 29 Aug. @1 J.F.I. Tafel et indice ad Memoria et Spiritus invito, ubi perfectiores$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church