2990. Quod Dominus appareat multis in altera vita, in forma iis conveniente
Aliquoties mihi contigit, quod non aliter arbitratus, quam quod Ipse Dominus adesset et loquutus, sicut etiam apud alios, sed ita se res habet, est Dominus tunc Qui {1} apparet, per alios, qui tunc non sui sunt, et iidem autumant {2} similiter quod Dominus sint, quae cogitatio influit in cogitationem ejus penes quem est, cum is nihil, et Dominus per eum, tunc apparet in forma ejus, nam usque forma ejus manet, quod hodie manifeste potui appercipere, nam alius formam seu indolem prorsus immutare, et sic per alium apparere non vult Dominus: ita quoque Dominus per alium loquitur. 1748, 30 Aug. @1 ms. qui Qui$ @2 partim oblitum in ms.$