Spiritual Experiences (Odhner) n. 2991

Previous Number Next Number See English 

2991. De separationibus a societatibus

Cum separantur a societatibus, in quibus sunt, quia non concordant, repraesentatur {1} hoc ad oculos spirituum, sicut quod projiciat se homo totus circum circa, et se extorqueat per circum projectionem a societate, sicque se removeat; et hoc satis exstanter; apparent quoque quandoque sicut projectiones, sed non deorsum sed versus circumferentias, informatus sum quod dum projectio talis appareat a dextro ad sinistrum, quod eum retinere velint, et sic quod vi sua collaborent ut retineant: cum aliter nunc huc nunc illuc, et inequali projectione, quod a capite imprimis apparet, tunc est intermedium, neque partim ejus et partim eorum {a}, haec mihi ad vivum ostensa sunt. 1748, 30 Aug. @1 J.F.I. Tafel repraesentatum$ @a h.e. plerumque ejus neque plerumque eorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church