Spiritual Experiences (Odhner) n. 3001

Previous Number Next Number See English 

3001. Sed ad eos, qui ad se prorsus attraxerunt, sic ut ego non interessem, ii erant non boni, considerantes me ut instrumentum mortuum, semet solum ut vivos, quare quia abstulerunt omnem sensum, toties subsistere debui, et finire; quidam eorum, non ex malo corde id facientes, quia orare volebant, volebant hodie non tales esse, sed remittere ad me, ut sic quoque possent simul esse; hoc quia ex semet bonum facere vellent, percipiebatur manifeste, ac nihilominus desistere debebam; ex his constare potest quomodo se habet, quum homo aut spiritus ex semet bonum facere vellent, quod nequeant, et quod percipiatur manifeste ex iis, et quod nihil efficaciae habeat: tantum inhaeret proprium. 1748, 31 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church