Spiritual Experiences (Odhner) n. 3008

Previous Number Next Number See English 

3008. Tandem voluerunt culpam odii rejicere in Dominum, quod sic rexisset eos, ut non alii potuissent fieri, de qua re multum loquutum cum quodam parvo tumultu, quia plures erant, qui conspirabant, iis dictum, quod omne malum actuale ab iis veniat, et omne bonum a Domino, sed usque pertinaciter insistebant, quod tales fuissent, non ex se {1}, sed ex Domino; dicere dabatur cum idea spirituali, quod de his volumina millia scribi possint, et omnia quasi confirmantia, sed usque in ultimis subscribetur veritas, quod malum omne actuale ex iis, et omne bonum a Domino; ostensum etiam quod quantum remittuntur, tantum malum et odium; hoc cum spiritus sunt, in vita corporis non ita; conclusio erat, quod a Domino praevisum, quod actualiter ita malum facturi, et quod provisum, ut non se praecipitarent in pessimam mortem. 1748, 31 Aug. @1 ms. iis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church