Spiritual Experiences (Odhner) n. 3009

Previous Number Next Number See English 

3009. Causa quod phantasiae hominum in altera vita in species animalium, et similia vertantur

Causa mihi insinuata est, quod phantasiae plures in vita corporis vertantur in formas {1} animalium et plurium similium, [nempe] quod cum e coelis inspiciuntur {2}, vel influit [coelum], tunc non aliter ac in mundo spirituum, sicut a propheticis apparet, et in somniis {3}, in talia animalia et in tales formas vertantur, quae sunt ultima ordinis, qualia quoque in tellure, quae sunt ultima repraesentationum; sicut dum praestigiatrix inspecta in glomum serpentinum versa est [232], nam correspondentiae tales sunt, ut non possit aliter, quam dum feruntur per ordinem a vita corporea, quae remanet, et sic sursum magis, quod principio phantasiae eorum appareant tales; alioquin non possunt phantasiae iis adimi, et ii reformari. 1748, 31 Aug. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. inspeiuntur$ @3 ms. somnis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church