3010. De spiritibus, qui se credi volunt Dominum esse
Erat spiritus apud me, qui capiti meo horae spatio circiter insistebat, nec aliquid principio percipi potuit quam quod esset bonus, pauca loquutus, sed ex cogitatione nec aliquid mali; tandem cum loquutus, passim inferebat perceptioni meae, quod esset Dominus, quod a paucis principio percipi potuit, quia super capite stetit, tum quia hoc commune est iis, qui sunt Domini, a quibus perceptio praesentiae Domini quoque insinuatur, quia Dominus per eos; sed hic spiritus hoc ut artificiale sibi assumsit, et quidem ita ut quoque ad persuasionem sibi id induxerit, sic ut putare posset quod Dominus, sed quia prius tales apud me fuerunt [2990], et in se dissimilis [erat] perceptio, quae tamen mihi tunc non data ut discernerem, usque datum ut scirem quod malus, quare cum eo sicut cum malo spiritu loquutus, quo {1} indignatus dixit, quod tali arte et tali persuasione potuerit (3011.) prius plures bonos spiritus ad se allicere, et persuadere iis quod esset missus Domini sic angelus, quod quoque persuasione simili tentabat, sed incassum, quia detectus; ex quibus constare potest, quod dentur spiritus, qui cum persuasione inducere possint, quod procedant a Domino, et in societatem secum allicere plures spiritus, qui probi sunt, non aliter scientes, cum tamen mali sunt, et quidem insani, sicut ei quoque dicere datum, quod putaret se esse Dominum, cum vesana persuasione, quo non {2} vesanius potest esse; nunc in mentem venit, quod tales sint quidam enthusiastae, etiam Quakeri, qui quoque tales post mortem, ut persuasi sint, quod spiritus sanctus cum iis loquutus, quia putant ex Domino [eum], qui se Dominum esse persuadet; cum tamen hoc non est indicium praesentiae Domini, sed [indicium] est veritas fidei de Domino. @1 ms. quod$ @2 ms. no$