Spiritual Experiences (Odhner) n. 3017

Previous Number Next Number See English 

3017. Ut scirem quomodo differt loquela ista inexpressibilis interiorum spirituum, dictum mihi, quod quae cadunt ad spiritus bonos interiores aliter se prorsus habeant {1}, ac quod cadit a coelo ad spiritus interiores malos; ut sciretur quale se haberet, quod per coelum in spiritus interiores bonos laberetur, in vigilia mihi visa est virgo quaedam, quae cum alio non mihi viso, seu viro, ambulabat, quem ejus amantem percipiebam esse, virgo ista visa modo a tergo, veste induta albescente a flavescente, communi, quae vestis adpropriata ei erat concinne ad pectorale, sic ut habitus corporis erat satis pulcher, sed modo tergum mihi visendum praebitum, ita repraesentantur ea, quae per coelum in spiritus interiores probos labuntur. 1748, 1 Sept.

@1 ms. habeat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church