Spiritual Experiences (Odhner) n. 3032

Previous Number Next Number See English 

3032. Quidam [erant] dolentes quod sic amitterent suos, quod ex residuo amore corporeo effluebat, sed iis responsum quod millia loco eorum acciperent, quos amarent multo magis et felicius; tum quod omnes agnoscere debeant Dominum unicum omnium Parentem, sicut innocentiae, sed quod Dominus omnibus est Pater, et ita omnes qui sunt pro Domino, secundum cujusvis dotem recipiendi, et quoque quod sint ii quoque, qui sunt Domini, quoque loco parentum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church