Spiritual Experiences (Odhner) n. 3031

Previous Number Next Number See English 

3031. Affinitates in altera vita

Communicatio indolum, et omnium et singulorum quae in indole, mirabilis est in altera vita, cognoscitur illico; quae communicatio et inde agnitio non describi potest: cumprimis in coelis; communicatio et agnitio, et inde associatio se habent ita sicut affinitates in terris, nempe quod agnoscantur sicut parentes, quod ut liberi, quod ut fratres, quod ut consanguinei, et affines, secundum differentias, [verbo] talis amor est, qualis foret in vita secundum omnes differentias erga {1} proximos et ordine remotiores; consanguinitates et affinitates sunt amoris et ejus differentiarum, quae indefinitae sunt, et communicationes ita exquisitae ut describi nequeant: tunc nullus prorsus respectus habetur ad eos qui parentes, liberi, consanguinei et affines fuerunt in terra; nec ad aliquam personam qualis fuerit in terra, sic non ad dignitates, divitias aut similia quae sunt mundana et terrestria; haec confirmata ab angelis {2}. 1748, 2 Sept. @1 ms. ergo$ @2 ms. ab iis qui sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church