Spiritual Experiences (Odhner) n. 3030

Previous Number Next Number See English 

3030. Quod promoveatur Ecclesia Domini a malis, ut plurimum

Loquutus in tranquillitate illa cum quibusdam, tranquille, et autumo {1}, audientibus quibusdam apostolis, quod a malis ut plurimum promota sit Ecclesia Domini, nempe ab iis qui alios fines, et quidem amores sui pro fine [habent] {2}; sicut ab apostolis, quorum erat animus judicandi universum orbem, ab aliis in orbe, qui introduxerunt doctrinas fidei ex causa propter se, aliaque, ut Sveriae {a}, Angliae, et alibi, tum hodie apud pontificios, qui conservant doctrinalia fidei in Dominum, ex causa ut possideant omnia terrae, et omnia coeli, nam sciunt quod ii non adorari possint, et sic amitterent omnia, et si pontifex vocaretur supremus, et non vicarius, quod sic quoque amitterent omnia; haec permittuntur ob causam quia inde bonum. 1748, 2 Sept. Ex non absimili causa etiam apertum est coelum Mahumedanum [339], et coelum Joviale [cf. 1113], ab iis, qui alium Dominum vellent quaerere. @1 ms. aut autumo$ @2 sic J.F.I. Tafel$ @a = Sueciae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church