305. Centra et bases, quae quasi stellae coelorum sunt, in quolibet coelo plurima sunt
Centra et bases plures sunt in unoquovis coelo, per ea communicationes immediatae {1} sunt inter coelos, et cum Deo Messia, in tranquillissimo {2} statu sunt, nec possunt aptius assimilari, quam gangliis in corpore humano, ac nodis in cerebro, in quae influunt innumerabiles fibrae, et ibi quasi e novo formantur, et sic disponuntur ea quae circum sunt, secundum fines in principiis, et haec omnia sic, in perfectissimo ordine, et perfectissima forma, a Solo Deo Messia. 1747, die 5 Dec. @1 ms. imediatae$ @2 ms. tranquilissimo$