306. Quod homines post mortem corporis non diu post mortem resurgant
Hodie cum aliquo, quem in vita corporis notum habui, colloquutus sum, qui se agnovit ex imagine ejus inimaginatione mea resuscitata sicut vivi, tum ex aliquibus repraesentatis, quae agnovit, et hoc post 5 mensium tempus circiter a quo mortuus est; primum quidem non multum scire et recordari potuit, quia ei non spiritus adjuncti sunt;sed postquam spiritus adjuncti, tunc in plenum quasi intellectum et reminiscentiam, redibat. 1747, die 5 Dec.