Spiritual Experiences (Odhner) n. 307

Previous Number Next Number See English 

307. De iis qui in intimius coelum sublati sunt

Hodie quoque bini in interioris coeli atrium quoddam sublati sunt, et inde mecum loquuti, et alta voce dicebant, quod nusquam oculus talia vidit, aut mens percipere possit! ipsam felicitatem etiam aliquantis per in me percipiebam, etiam in intimiori coelo sensatam {1} quandam anhelationem jucundam ab eo qui illuc erat translatus, clamans et dicens, quod non sustinere possit gaudium, si non dimitteretur, sed angelis Dei Messiae circumdatus, ibi potuit morari 1747 die 5 Dec. Unus ex iis in quasdam mansiones intimioris coeli perductus, clamans dicebat, quod continuas varietates delitiarum, cum intimiori perceptione gaudii, perciperet.Quidam etiam cum iis erat quoque ut comes angelicus sublatus, sed usque ei nihil tale visum esse dicebat, sic ut altitudo apparens nihil efficiat, sed modo interiora et intimiora coeli. Sed bini illi erant modo in principio intimioris coeli, quia non ita diu erant mortui, sic ut ad huc non praeparati intimius intrare; iterum clamabant dicentes, quod delitiarum innumerabiles varietates essent {2}, ut nusquam aliqua loquela eas enuntiare possit; harmoniam mirabilissimam describere quidem volebant, sed non potuerunt. Videbantur sibi in tertium coelum rapti, sed modo erat atrium intimioris coeli, sicut nunc mihi dicitur. 1747, d. 5 Dec. @1 in ms. in sensatam emendatum fuisse nobis videtur $ @2 in ms. esset in essent emendatum esse videtur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church