308. Quod videantur curru ferri qui ad mansiones suas perducuntur
Hodie tertia vice ab experientia edoctus sum, quod ii qui perducerentur ad mansiones suas, sicut prius dictum [297-99], se curru vehi putent, et sic per quasi vias labyrintheas circumferri, abeunt enim et redeunt, ob causam, ut perveniant ad eam mansionem, ubi sunt illi qui paene simili indole sunt, cum quibus morantur, usque dum Deus Messias, ex misericordia, eos inde dignetur auferre, ac in quoddam habitaculum melius transponere; cum iis qui in curru fuerunt loquutus sum, et dixerunt, quod non aliud sciant, quam quod vehantur. 1747 {1}, die 5 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. 1745$