3060. Quod per phantasias aliorum spiritus vix sciant aliter [quam] quod ita sint, ac sistuntur
Cum aliorum phantasiae excitant alios, tunc solet fieri, quod is qui ab alius phantasia excitetur, vix aliter sciat, quam quod talis sit, seu ibi sit, cum tamen non ita est, quod etiam percipere ei datur, quandoque manifestius quandoque obscurius, sicut etiam nunc contigit quoque: cum alii excitabantur ab iis qui in alto [3058], tunc ii qui excitabantur vix sciebant, annon ibi, sed dabatur percipere quod eorum phantasia esset; etiam saepe mihi contigit aliquoties, quod ex phantasia aliorum, essem inter eos, imo ita ut ii non aliter scirent, ducerem eos sic per vias sicut spiritus, sisterer multis in locis simul--cum {1} ego cum scirem, quod phantasia esset, dicerem postea iis quod in lecto sim, sic videbam quasi me apud eos; quae [phantasia] tamen saepius ad me redibat, ex quanam causa nondum scio. 1748, 5 Sept. Quod doctis {2} loqui cum spiritibus non permittatur, nisi cum periculo vitae Loquutus cum spiritibus, et idea spirituali percipere dabatur, quod periculosissimum sit, ut aliquis doctus, qui phantasiis imbutus, possit loqui cum spiritibus, aut ei aliqua revelatio sisti, et hoc ex multis causis. @1 ms. simul; cum$ @2 ms. docti$