Spiritual Experiences (Odhner) n. 3061

Previous Number Next Number See English 

3061. De iis qui volunt intrare in coelum, cum adhuc non sunt in amore proximi

Dicere dabatur, quod tam periculosum sit venire in coelum angelicum sicut in flammam, seu in cruciatum maximum, pro iis qui non in amore fidei sunt: hoc quidam non credentes, tametsi insinuare dabatur per cogitationem, quod ii quos modo angeli inspiciunt, qui in contrariis fidei sunt, sibi videantur verti in glomum serpentum, proinde in dira--quidam {1} in alto ad sinistram, id nihil [erant] curantes, quod sphaera angelica talis sit, ut ne quidem possint approximare, quare cupiebant, et factum est, quod angelici spiritus cito ad eos reflecterent, sic ut inde sphaera inferior angelica eos tetigerit, qua ita perculsi {2} erant, et se retro ferentes, et tali anxietate perciti sunt, ut fere desperarent de vita, sicut solet in vita corporis; inde instructi quam periculosum est approximare ad coelum, aatequam praeparati sunt a Domino recipiendi fidei affectiones; quare etiam quidam dicebant, quod nusquam ambire vellent coelum, antequam praeparati a Domino sint. 1748, 5 Sept. @1 ms. dira: quidam$ @2 inclarum in ms.; forte legendum cum J.F.I. Tafel est percussi, sed vide indicem ad Coelum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church