3062. Quod ii qui doctissimi in mundo putentur, et in Verbo illustratissimi visi mundo falsam ideam de coelo conceperint
Quod quisque mirari potest, est quod ii qui visi in mundo illustrati prae aliis ex Verbo Domini, falsam ideam conceperint de coelo, nempe quod putent tunc in coolo esse, quando in alto, tum quod regere possint inde ea quae infra sunt, ita esse in gloria sui, et eminentia prae aliis, quod mihi ostensum; nam ex phantasia concepta in mundo, in altum deducti sunt, et inde quasi aliquid regere in inferioribus permmssum, putantes sic in phantasiae suae coelo esse, cum tamen contrarium est. 1748, 5 Sept.