Spiritual Experiences (Odhner) n. 3092

Previous Number Next Number See English 

3092. Iis qui in alto zenith erant {1} propositum tunc erat solvere hanc propositionem: quis vivit, qui a Domino ducitur, vel qui a semet? nam tales putant quod nulla sit vita, nisi ex se veniat, et quod sic expers vitae esset, qui a Domino, aliter ii putare nequeunt; propositio talis erat, cum ii putant quod qui a semet non ducitur, is non vivat, et ego credo, qui a semet ducitur, quod non vivat, ut deciderent quid verum; deliberatum est, ac utprimum aliquid intellectuale iis a Domino dabatur percipiebant quod vera vita sit, quae [a] Domino, et quod non vera vita quae a semet, quia a malis simul, et ad malum, proinde quod vita ad malum sit spuria, et quod vita ad bonum sit vera, quod intellectum a me eos percipere, sed usque quaerebant aliam viam, ut inde se extricarent. 1748, 7 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church