3093. Quod in altera vita nusquam alicui pejor fieri permittitur
Quod in altera vita nusquam permittatur pejor fieri, scire datum ex dracone, qui quoties {1} addere [vellet] quid novum, et se malo, cui non prius assuetus fuit, adsuesceret, quod [toties] graviter mulctatus [cf. 253], inde horror, quare non audet, quare etiam talia sunt vincula, quae tenent eos, ne extravagentur, praeter indefinita alia, secundum cujusvis naturale acquisitum malum; ita se habet cum omnibus aliis, ut cum iis qui in Gehenna sunt, ibi tenentur quandoque in licentia, sed utprimum extravagantur, et malum acquirere conantur, et afficiunt, tunc illico in igne Gehennae sunt, qui est eorum interior cruciatus, quasi igneus, qui describi nequit, quo sic deterrentur, et tenentur tandem horrore ejus in eo, ut non ausint vagari ultra, sed in omni momento, cum ultra tendit, timent. 1748, 7 Sept. @1 ms. quotius$