3104. Quod spiritus non aliter sciat quam quod homo, tametsi non videt per oculos ejus et audiat per aures ejus, in causa [etiam] est, quod omnia quae sunt memoriae hominis illico induat, sicut sua, et qui induit memoriam hominis, is quoque hominem, nam homo non est homo, qua corpus, sed qua interiora ejus; quod memoriam meam induerint, prorsus, multis experientiis mihi constat; sed interiorem memoriam non possident, eam angeli Domini, qui regunt spiritus istos, qui infra sunt, sicut ii apud Jovis incolas [vide 542], ubi duo circum caput, et regunt spiritum castigatorem, qui nec scit aliter quam quod is ex se agat et loquatur; cum eoousque homo pervenit, ut interior memoria regatur a spiritibus interioris mundi spirituum malis, quod nusquam permittitur, tunc homo non amplius potest vivere. 1748, 8 Sept.