313. Quod in intimioris coeli mansiones admitti queant illi qui nuper {1} a vita corporis venerunt, sed usque alio modo @1 ms. non nuper
In coelum intimius admissi etiam quidam sunt, cum quibus loquutus, et noveram, quod [essent qui] modo ante aliquot menses, et qui ante paucos annos discesserunt, qui quoque admissi sunt in quasdam mansiones intimioris coeli, ut ibi gloriam coelestem viderent, et sensu perciperent, et simul audirent, sed ii quia non potuerunt adhuc in eo statu esse, ut ibi manere possent, ideo sphaera angelica circumdati sunt, per quam omnis dissensus aufertur, sic ut angeli istius mansionis non potuissent {1} inde laedi aut turbari. 1747, die 1 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. potuisset$