Spiritual Experiences (Odhner) n. 314

Previous Number Next Number See English 

314. Quod felicitas coelestis sit ineffabilis, et quod intima felicitas hominis, dum in coelesti gaudio est, ne quidemrespondeat minimae felicitati angelorum

Hodie aliquot ex iis, qui in coelo erant, desiderabant cognoscere, quid gaudium coeleste, ideo etiam ex misericordia Dei Messiae, iis concessum est sentire gaudium coeleste, ad intimum eorum gradum, usque ad eum, ut non plus sustinere possent, et quidem erant ex diversa indole, adeo ut gaudium unius ad intimum ejus perveniret, sicut etiam agnoscebat, sed usque non erat gaudium coeleste, quale erat aliquibus; inde scire concessum est, quanta felicitas, et quale gaudium coeleste est, quum intimum eorum ne quidem esset sicut minimum angelorum; quale erat quorundam gaudium intimum, ex misericordia Dei Messiae, in me sentire concedebatur, inde dabatur cognoscere quod inter minora gaudia essent, quae eorum essent intimum, et quod mirabile est, unius intimum, quod fatebatur supremum esse, et coelestissimum, tunc non erat nisi frigus, quod sentire manifeste mihi quoque {1} concedebatur; ut sustinere possent coelestia illa gaudia, ut autumabant, quia intima eorum erant, provisum erat a Deo Messia, quod angelorum sphaera circumcingerentur, ne perirent, et dissolverentur. 1747, die 7 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quodque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church