Spiritual Experiences (Odhner) n. 3171

Previous Number Next Number See English 

3171. Is postea dixit, quod in vita civili cautus in loquendo fuerit, et sic quod nemini nocuerit, quare talem poenam in altera vita se non subire debuisse, et quia solum cogitatio fuit, non erumpens in actum, at responsum ei ab aliis, primum quod sui honoris causa cautus fuerit, et si liberum ei fuisset, quod sic fecisset, tum quod propter prudentiam civilem remuneratus sit, nempe ad dignitates evectus, at in altera vita sunt cogitata quae ita puniuntur; cum diceret quod non abstinere potuisset cogitare, sic quod non propter cogitata puniretur, dicebant ei, quare ita condemnavit alios, cum tamen ii quoque in vita civili cauti? dixit quia cogitarunt mala, ita semet convincebat {1}, quare fassus est se peccavisse. 1748, 15 Sept. @1 ms. convincebat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church